- PARLAMENTUM
- PARLAMENTUMa Gall. parler, i. e. loqui, Colloquium signat sollenne omnium Ordinum Regni, auctoritate solius Regis, ad consulendum, statuendumque de negotiis regni, indictum. Parliamentum et Parlementum quibusdam. Huius specimen inter Normannos, Saxones, Britannos quaerunt Philologi. Britannos tepide, ex illo Caesaris l. 5. c. 11. Summa imperii bellique administrandi Communi Concilio permissa est Cassivelanno. Sed in his Conciliis, nec Regis adfuit praesentia, nec auctoritas. Saxonum mos, e Germanorum agnoscitur, De minoribus rebus Principes consultant, de maioribus omnes, Tacit. Germ. c. 11. Conciliorum igitur duo posthac, apud Anglos, genera: Ecclesiasticum, quod expediebant Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Clerus; praesentibus etiam saepeipsô Rege, cum Magnatibus populique Senioribus: Saeculare, cui post Regem aderant Praelati antedicti, et Aldermanni (alias Seniores atque Sapientes Regni) h. e. Duces, Comites, Proceres et Magistratus nonnulli. Inas Rex Occidentalium Saxonum, A. C. 712. leges suas condidit. Conciliô et documentô Cenredi patris, Heddae et Erkenwoldi Episcoporum, omniumque Aldermannorum, et Senierum sapientum populi sui, magnâ etiam servorum Dei frequentiâ. Guilielmus postea I. Conquestor dictus, a conquirendo, i. e. acquirendo Angliam, terram totam inter Magnates suos sic disposuit, ut suum quisque patrimonium de Rege teneret in Capite per servitium plerumque Baroniae. Hinc Magnates Barones Regis, et Barones Regni nuncupantur, Regni etiam Capitanei, quod in Capite, i. e. a Rege tenuêre, et in librum Domesdei conscribuntur singuli. Patrimonia horum quisque sua feodorum nomine dispartitur suis quiisque clientibus, quos vulgo Milites vocant: et hi vicissim inter Tenentes suos et Colonos. Hi Feodales domini ex assensu Vafallorum suorum, qui Pares feodi et Curiae suae dicti, leges ferebant, de rebus feodi sui: et Rex perinde Consiliô et assensu Baronum suorum leges olim imposuit universo regno, et consentire inferior quisque visus est, in persona domini sui capitalis. Convenireigitur solebant Barones Regis, quoad opusfuerat, terquotannis ad Aulam Regiam, nempe ad Natale Domini, ad Pascham et ad Pentecosten, cum quibus Rex coronatus publice de negotiis Regni constituit. Hunc morem mutavisse Henricus I. plebe ad Concilium Saresberiense accitâ, fertur a Polydoro Virg. sed male: Iohannes enim Rex demum non tam Parliamentum, nam hoc nomen non tum emicuit, sed Communis Consilii Regni formam et coactionem perspicuam dedit, Chartaque suâ Anno Regni sui 17. statuit observandam. Post susceptionem sic plebis in Comitia Parlamentaria, Magnatum potestas coercita est, adeoque eorum labefactata superbia, ut adversus Regem nemo suscitare ausus sit novorum quodpiam, si de regno non ageretur. Sed ecce nova incommodorum seges, etc. Vide Spelmannum Glossar. Archaeol. de Angliae Parlamentis prolixe disserentem. De Galliae Parlamentis, haec solum addam: Illorum X. sunt: 1. Parisiense, quod sub se habet Picardiam, Franciam, Belsiam, Campaniam, tractum Lugdunensem, Bituricum, Borbonium, Pictaviam, et Arverniam. 2. Rotomagense, sub quo Normannia. 3. Redonense, cui subest Britannia minor, seu Armorica. 4. Burdigalense, sub quo Lemovicium, Petrocorium, Guienna, et in Vasconia, Ducatus Albretanus. 5. Tolosanum, quod habet Languedokiam, Cadurcium, Rutenium: Et in Vasconia, Armaniacenses, Bigerrones, et Comingenses. 6. Aquense, sub quo Provincia. 7. Gratianopolitanum, sub quo Delphinatus. 8. Divionense, sub quo Burgundia. 9. Benearnense, quod Benearniam continet. 10. Mettense Mediomatricum, Tullum, et Verdunum. Quibus A. C. 1657. undecimum accessit,Ensishemense, Ensischemii, pro Landgraviatu utriusque Alsatiae erectum. Vide Thulden, ad h. A. p. 119. Coeterum, vox est recentioris aevi, et modo Placitum seu servitium placiti significat, modo colloquium in genere, modo idem quod Parlatorium seu locutorium, notat. Maxime vero, pro sollenni aliquo Colloquio usurpata reperitur, de re quapiam alicuius momenti deliberandi causâ habito. Ita appellatos reperimus plebis ac populi Conventus in Civitatibus, de rebus ad publicam salutem spectantibus, deliberandi causa, coactos: ad cuiusmodi Parlamenta, sonô tubae populum convocari consuevisse, discimus ex Charta quadam, apud C. de Fresne: Dominus Vicarius in Palatio domus communis constitutus, Parlamentô in ipso palatio, ad sonum tubae seu tubarum publice congregatô. Unde haud aegre colligere est, cur sic Galli Anglique appellârint Procerum totius Regni Conventus, ad hoc coactos, ut cum Rege ac Principe de publicis rebus consilia conferrent, et si quae maioris momenti negotia essent peragenda, in iis per leges examinarentur et conficerentur. Nam constat eam fuisse Parlamentorum institutionis occasionem, maxime in Anglia, ubi Parlamentum Commune Concilium regni Angliae, Magnum Concilium et Magnum Concilium Regis vulgo apellatur, ut auctor est Edw. Cokus ad Littletonem sect. 104. licet discrimen, et quidem satis insigne esse videatur inter Anglicana et Francica Parlamenta, de quo infra quaedam. Pergo de Francicis: Indicebantur haec perinde semel ac iterum quotannis, ad maioris momenti lites examinandas, appellationes a Ballivis supremô iudiciô decidendas et reliqua, quae ad ius dicendum videbantur conducere, decernenda: idque generali Parlamentô sedente Parisiis, ubi fere semper indicta legimus, fieri dicebatur. Nangius in Ludovico IX. cognom. Sancto, Convocavit Rex Erancorum Ludovicus grande Parisiis Parlamentum. Cui etiam Universalis et capitalis Iustitiae Regni, prae coeteris, illustre elogium tribuit Carolus Normanniae Dux tum Regni Rector, in Statuto edito d. 23. April. A. C. 1360. etc. Et sane ea fuit, apud exteros etiam Principes, Parlamenti Francici fama, ac iustitiae existimatio, ut non semel controversias suas ab eo diiudicaripetierint ac consenserint: atque in is Henricus II. Angliae Rex in ea controversia, quam cum Archiepiscopo Cantuariensi exercuit, ut legimus apud Radulfum de Diceto sub A. C. 1169. ubi iudicium in Palatio Parisiensi subire, Proceribus Galliae residentibus, paratum se esse: profitetur: quod de Parlamento Parisiensi intelligi omnino vult Car. du Fresne, tametsi non prorsus constet, aedem tum Regiam, quam Palatium vocant, iuri dicundo, ut hodie, fuisse addictam, quod plerique sub Ludovico Hutino, alii sub Philippo IV. factitatum volunt, Similiter Fridericus II. Imperator in controversia inter Imperium et Sacerdotium, se coram Laicis Paribus et Nobilibus Regni Franciae ius subiturum, protestatur in ea Epist. quam Idem Car du Fresne in Notis ad Ioinvillam edidit p. 56. ut alia eiusmodi omittam. Parlamentum vero, quod ambulatorium erat, seu potius, quod indici solebat quotannis, semel vel bis, statarium et perpetuum dein factum est, litiumque ac controversiarum appellationibus dirimendis addictum: eiusque exemplô creata subinde alia in provinciis, de quibus aliquid infra. Plura qui cupit, adeat qui de Parlamentariis sedibus Iuridicis scripserunt, Rocraflavinum, Miramontium, Alios, inter quos inprimis consuli meretur saepius nobis laudatus Car. du Fresne Gloss. Addam hîc quaedam, de diserimine Angliae Galliaeque Parlamentorum. Et quidem, Gallica quod attinet, nihil ea esse aliud quam Dicasteriaet dsuprema Iustitiae tribunalia, eum in finem instituta, ut causae et controversiae civium in illis diiudicentur ac decidantur, ex ante dictis pater: Britannica vero Parlamenta, Conventus sunt publici trium Regni Ordinum, Cleri, Optimatur et Popularium, in quibus, tamquam totius gentis Comitiis, de rebus summis ac maximis consultatur, Vide Ioh. Andr. Gerhardum Disc. exot. de Parlamentis Galliae et Angliae Ienae. A. C. 1667. edit. et Greenium Dissertat. de Regno Britanniae: adeoque Britannica idem sunt, quod in Francia trium Regni Ordinum Conventus, qui vulgo, Assemblees des Estats du Royaume, appellatur. Cogebantur autem ea potissimum ad hoc, ut ingruente bellô Regi auxilia pecuniaria ab omnibus Regni incolis praeberentur. Unde quod Anglici Parlamenti auctoritatem prolixe commendat Ioh. Fortescutus l. de laudibus LL. Angliae c. 18. et 34. atque inter alia dicit (non ut inFrancicis, si prima spectetur eorum origo, Proceres tantum, eosque utriusque ordinis Saecularis et Ecclenastici, is interesse mos. In Vita Ludovici VII. Archiepiscopi, Episcopi, Abbates et magna pars Baronum Franciae, convenisse dicuntur, etc. Nec omittendum, Parlamentum Britannorum duplex esse, Superius, vulgo Germ. das Ober-Hauss et Inferius seu das Unter-Hauss, in quorum illo Archiepiscopi, Duces, Comites, Marchiones, Barones, in isto, Equites et Municipes sive Nobilit as et Civitates, locum babent. Et his Proceres, communi nomine Lords Angl. et formulâ compellandi Mylords, quasi dicas, Domini mei, appellantur. Vide praeter Auctores supra citatos Thomam Schmidium de Republ. Anglic. l. 2. c. 2. et qui per Parlamenta Angliam semper gubernatam fuisle, pluribus ostendere contendit, Georg. Hornium Orb. Imp. p. 314. cum Notis L. Ioach. Felleri edit. 1677. Etiam verbô mentio hîc facienda Parlamenti, seu Consesiûs Baronum de capitalibus criminibus cognoscentium, de quo vide Hect. Boerhium Histor. Scot. l. 14. p. 305. et infra in voce Placitum Letiferum. PARLAMENTORUM GALLIAE SUCCINCTA HISTORIA EX CAR. DU FRESNE. Parisiense statarium factum est secundum nonnullos, a Philippo Pulchro, quod ex eius Statuto pro reformatione Regni edito A. C. 1302. art. 51. colligunt. Ei sedem assignatam in Palatio Regio, a Ludovico Hutino quidam scribunt: at Thuanus Histor. l. 10. id sub Philippo IV. A. C. 1344. factum esse asserit. Tholosanum, ante Philippum Pulchrum, iam exstitit, ut Catellus Rerum Occitanar. l. 2. fuse probavit: Statarium verô factum, a Carolo VII. literis datis Salmurii 11. Octobris A. C. 1443. cuius exordia tum primum inita 4. Iunii subsequentis. Inde tamen Montempessulanum translatum, sed rursum Tolosam reductum est a Ludovico XI. A. C. 1461. Burdigalense, post exactos ex Aquitania Anglos, institutum est, a Carolo VII. Burdegalensibus, qui se ultro Regi dediderant, sollenni pactô id obtinentibus A. C. 1451. Exinde erectum fuit A. C. 1460. eique Castellum Lomberianum, vetus Ducum domicilium, pro sede assignatum. Verum Burdegalensibus paulo post in rebellionem prolapsis urbs recepta, Parisiensi Parlamento subdita mansit, donec, Aquitaniae Ordinum precibus, rursum Burdigalae Parlamentum in stauratum est, a Ludovico XI. 12. Iunii A. C. 1462. Idem tamen postea, cum Aquitaniae Ducatum Carolo fratri in appnagium concessisset A. C. 1469. Pictavum transtulit (quia Parlamenta teneri haberique non possunt in terris apanagiatis) donec Carolô exstinctô A. C. 1472. rursum Burdigalae institutum est. Rotomagense, statarium redditum est a Philippo Pulchro A. C. 1302. ad petitionem trium Normanniae Ordinum erectum a Ludovico XII. 1. Octobris A. C. 1499. quod in annum sequentem reiciuntChopinus de Dom. l. 2. Tit. 15. Hallianus, alii. Aquense, ab eodem Rege institutum est A. C. 1501. cum antea in ea urbe supremum Concilium esset, quod Ludovicus II. Comes Provinciae instituerat literis datis AC. 1424. in quibus Eminens Concilium appellat. Gratianopolitanum, a Ludovico Delphino, postmodum Rege XI. Caroli VII. fil. erectum est, pro toto Delphinatu, mense Iun. 1453. cum antea lites iudicarentur supremô iudiciô, a Concilio Iudicum erecto 1340. ab Humberto Delphino Viennensi. Divionense, Burgundiae Ducatu post Caroli Ducis obitum. ad coronam reversô. erectum est a Ludovico XI. 18. Mart. 1476. Exstinctum postea a Carolo VIII. et Parisiensi unitum, denuo instauratum fuit, a Ludovico XII. Redonense, ab Henrico II. mense Martiô A. C. 1533. erectum conflatumque est ex duabus Cameris uti vocant, quarum prior Redoaensi in urbe ad 1. Aug. altera in Nannetensi a 1. Febr. tenebatur. Sed hanc posteriorem Redonas transtulit Carolus IX. 1560. Thuanus Hist. l. 10. Palense, in Beneharnis, institutum est a Ludovico XIII. cum antea lites dirimerentur. in Curia Maiori seu Plenaria, dein a Concilio Supremo. Marca Histor. Beneharn. l. 6. Metense; ab eodem erectum est, mense Ianuae. A. C. 1633. translatum inde in Urbem Tullensem, 10. Mai. 1636. rursum denique in Metensem urbem remissum. Addunt quidam Ensisheimense, in Alsatia, sed illud Metensi subest.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.